- CARTHADA vel CARTHADO
- CARTHADA, vel CARTHADOapud Solin. c. 27. Urbem istam (Carthaginem) Elissa mulier exstruxit domô Phoenix et Carthadam dixit, quod Phoenicum more exprimit civitatem novam: idem cum Carthago est, nisi quod illud mere Phoenicium, hoc Punicum est, iam depravatum, Phoenicibus aliquantum temporis in Africa commorantibus. Hinc Siculi Καρχαδὼ, coeteri Graeci Καρχηδὼν dixêre. Salmas. ad Solin. d. l. Est autem Gap desc: Hebrew Phoenicibus urbs, unde per exellentiam haec sic dicta est, sicut Athenae ἄςτυ, Alexandria πόλις, Roma urbs. Karthagena, civitas hortorum quam Οἰνοῦςςον Graeci dixêre. Aliô nomine apud Plautum appellatur Chaedreanech, quasi Gap desc: Hebrew vel Gap desc: Hebrew, ἔπαυλις Α῎νακ an quod ab Anakaeis, fortissima natione qui Kiriatharba per Calebum eiecti in Chanaea defecerunt, structa? Horn. de qua fuga consulendi, Ios. Scaliger de Emend. temp. Vossius, Gramm. l. 1. c. 9. et Io. Seldenus de Diis Syris. Vide et in voce Carthago.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.